ch. 3
Ep.3.1
Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi
bona accesserant. erat enim modestus, prudens, gravis,
temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu,
animo maximo, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.
Ep.3.2
idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed
etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa
celans, quodque interdum non minus prodest quam
diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur.
Ep.3.3
itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de
philosophia sermo haberetur, numquam inde prius
discessit, quam ad finem sermo esset adductus.
Ep.3.4
paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica
nihil praeter gloriam ceperit. amicorum in se tuendo
caruit facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe
sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis
fuisse communia.
Ep.3.5
nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter
paupertatem collocari non posset, amicorum concilium
habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus
imperabat.
Ep.3.6
eamque summam cum fecerat, potius quam
ipse acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent
faciebat, ut ille, ad quem ea [res] perveniebat, sciret
quantum cuique deberet.